CELLARIENSES Species

CELLARIENSES Species
CELLARIENSES Species
l. 32. Cod. Theodos. de erogat. milit.
ann. Procuratores curiarum, annonarum et Cellariensium specierum gratiâ, quas in dignitatibus constituti, i. e. Rectores provinciarum et Comites solent accipere: nempe cum hi a Principibus in provincias mitterentur, vel e provinciis in Comitatum evocarentur; sularium est, apud Augustae Historiae Scriptores. Idem Cellarium, apud Ael. lamprid. in Heliogabalo, c. 26. Mittebat parasuis procellarios salarii annua vaesae cum ranis et scorpiis et cum serpentibus, etc. Hîc enim Cellarium non notat id, quod pro pensione cellae solvebatur, quodque pro clientibus et parasitis Magnates et Patroni dependebant, Iuvenalis, Sat.
9. v. 63.
----- ---- Sed clamat pensio cellae:
sed quod ex cella penuaria depromi consuevit: nempe, praeter annonas, h. e. panem et frumentum; sal, vinum, oleum, carnem bubulam, lardum, alia; quae omnia ministris Castrensibus, Parasitis et reliquis Domesticis Palatinae domus, deferri solebant. Τὰ κελλαρικὰ Graeci appellârunt, Auctor Chronici Alex. Palladius, Histor. Laus. c. 14. et Harmenopulus, l. 2. tit. 10. apud Car. du Fresne Glossar. Vide Salmas. ad Lamprid. l. cit. et infra in voce Cellarium.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • ANNONA, ab ANNONIS — in eo differt, quod annonae sint panes, annonâ vero etiam aliae species cellariae continebantur. Unde legimus apud Lamprid. in Severo c. 41. Aulicum ministerium in id contraxit, ut essent tot homines in officiis singulis, quot necessitas… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SALARIUM — merces servitiô acquisita, inter alia sal quoque habens, unde a Sale nomen accepit. Plin. l. 31. c. 7. Honoribus etiam militiaeque inter ponitur: Salariis inde dictis, magnâ apud antiquos auctoritate. Item, Ancus Martius Rex salis modia sex milia …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”